monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 38
{XVI} Pergrinae tum videbantur, quoniam non erant suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem gignunt. de quibus nunc dicemus, simul ut tota condiendi vina origo cognoscatur, quae ferunt in Asia aut oriente praedictis. Picem in Europa sex genera cognatarum arborum ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capillamenti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi.